[257] EPISTOLA LVII.

IUSTUS LIPSIUS

THEODORO CANTERO

S. Dico

Remitto, mi CANTERE, Artemidorum tuum per eumpse hominem qui attulerat; & gratias agerem, nisi id genus sermonum jam ex amicitia nostra sublatum esset. Literas a te nuper accepi, non sine significatione prolixa amoris tui. Ita enim interpretor laudes, quas tribuis mihi supra meritum. Quia revera nec multum in his literis praestamus, & pro ratione tamen temporum fortasse nimis. Iacent enim profecto honestissime artes; & ut alias a bello civili clades, sic hanc habemus; contemptum dico omnis laudis & virtutis. Arnobium tuum calere jam PLANTINI praelo suspicor, & tempus est. Nos otiamur. Eo magis, quod nescio quid turbarum hic nos exercet inter Ecclesiastas & Senatum ortarum; cujus rei contactus pervenit etiam ad scholam nostram. Et sunt e primariis Professoribus, qui discessum fere minentur. Ajunt a vobis jam vocatos esse. Nominatim D. DANAEUM, quod nondum induxi animum ut credam. Si quid tale est, gratum mihi si per te cognoscam. Vale, Vir Amicissime, & uxorem tuam a me saluta. Lugd. Batav. Idib. Martiis. quo die in curia Pompei Caesar. MDLXXXII.